Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 3: Versus 9

Sed et clavos.RAB.Quinquagenario numero peccatorum remissio, etc., usque ad qui ad perfectiora perveniens de clavis perfectionis, ait:Mihi autem adhaerere Deo, bonum estPsal. 72..Coenacula quoque.Sicut Sancta sanctorum, ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu Redemptoris significat, unde:Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominumPsal. 30.. Ita coenacula in alto eamdem vitam, id est in coelis esse et non in hoc mundo, unde:Quae sursum sunt quaeriteCol. 3., ubi Christus est in dextera Dei sedens.
(* Traductions européennes)